monumenta.ch > Isidorus > 8
Isidorus, De Natura Rerum, VII. De temporibus. <<<     >>> IX. De mundo.

CAPUT VIII. De solstitio et aequinoctio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. VIII.---N. 1. Hiemale VIII Kalend. Ianuar. Nunc ex kalendario Gregoriano XI Kalend. Ianuar.

Ibid. Quo sol stat. Non quod sol unquam stet, sed quod sistat cursum non ulterius descendens, sed regrediens. Quod idem de aestivo (quod solum solstitium appellarunt antiquiores) intelligendum. Neque enim ulterius sol ascendit.

Ibid. Alterum aestivum VIII Kalend. Iul. Nunc XI Kalend. Iul.

Ibid. Vernale VIII Kalend. April. Nunc XIII Kalend. April. Autumnale vero Kalend. Octob.

Ibid. Quo sol stat. Hoc est, stare videtur, dum descendit, et regreditur. AREV.

]
Solstitia duo sunt: primum hiemale octavo Kalendas Ianuarii, quo sol stat, et crescunt dies. Alterum aestivum, octavo Kalendas Iulias, quo sol stat et crescunt noctes. His contraria duo aequinoctia sunt; unum vernale, octavo Kalendas Aprilis quo dies crescunt: alterum autumnale, octavo Kalendas Octobris, quo dies imminuuntur.
2 [

2. Alii, quod ex eo perfundat diem lampas solis claritate maiore, caloremque nimium advenientis aestatis accipiat. AREV.

]
Solstitium autem dicitur, quasi solis statio. Aequinoctium vero, quod tunc dies et nox in aequitatem horarum duodenarum revertantur, coaequatis spatiis suis. Solstitium autem aestivum ideo lampas dicitur, eo quod ex eo die lampas solis claritatem maiorem accipiat, caloremque nimium adventu aestatis infundat.